POENITENTES

POENITENTES
POENITENTES
memorati Augustino, Ep. 108. Quod autem dicitur Petrum egisse paenitentiam, cavendum est, ne ita putetur egisse, quomodo agunt in Ecclesia, qui proprie Paenitentes vocantur, alibique sunt quibus ob crimina publica imponebatur Paenitentia publica. Non enim semper, in antiquis maxime ac barbaricis LL. mortis poenâ, sed multâ, pro modo delicti, expiata legimus crimina: ita tamen, ut, qui ea admisissent, a iudicibus amandarentur ad Episcopos, qui paenitentiam iis imperarent ac indicerent, pro differentia peccatorum, ut est in Concilio Carthag. III. c. 31. etc. In numero eorum etiam erant rei, pro quibus intercedebant Episcopi, quibus licebat pro iis causâ cognitâ veniam a Iudicibus postulare: tum enim iis Canonica ab Ecclesia imponebatur Paenitentia, quam illi ultro se obituros spondebant, veniam alias non consecutir. Episcoporum autem intercessio etiam obtinuit pro reis, qui ad Ecclesias confugiebant; licet enim Ecclesiae immunitas a poena legibus inflicta tutaretur, a satisfactione tamen non eximebat erga eos, quos offenderant vel eorum agnatos: neque corum tutelam aggrediebatur Ecclesia, nisi publicâ paenitentia crimen se suum expiaturos spopondissent. Cuiusmodi reorum, qui ad Ecclesiam, velut ad asylum, conveniebant, infinitum fuisse numerum, ex Auctoribus abunde constat. Crimina, ob quae paenitentia ipsis indicebatur, ut sileam contra Christianam fidem et Conciliorum Canones admissa delicta (speciatim enim habuisse poenas illas Canonicas in iis potissimum locum, qui in Barbarorum incursionibus, de rebus Idolis sacrificatis comederant ac in aliis huiusmodi peccaverant, docet Epistola Canonica Gregorio Neocaes. alias Thaumaturgo, tributa) fuêre varia. Potissimum spectabat eos, qui intra gradus cognationis vetitas nuptias contraxerant, seu auctoritate Eccles. separarentur, ut in tertio gradu; sive non ut in quarto, ex Capitulis Synodalibus Pipini Regis c. 1. Reginone, l. 2. c. 213. et Burchardo, l. 17. c. 10. Etiam illi publicae paenitentiae subiciebantur, qui vel dignitatis aut natalium praerogativâ ac auctoritate a poenis Lege decretis se subtrahebant, vel a patria extorres in alias migrabant regiones aut aliorum Principum ditiones, vel tandem qui in solo ipsomet natali ex solita criminum impunitate, vel dominorum largiori indulgentiâ, seu potius im potentiâ ea perpetrarent. Nam cum olim, ex recepta praediorum feudalium lege, suâ quisque gauderet iuris dicendi facultate, vix erat, qui in eiusmodi praediorum dominos animadverteret. Unde crebrius excommunicatos ab Episcopis legimus, qui, quod Leges ipsae minime poterant, Ecclesiasticâ ferulâ eos a tam frequentibus delictis gravioribus coercerent. a qua non absolvebantur, nisi post publicam peractam paenitentiam. E quibus liquet, cur tantus olim eiusmodi Paenitentium numerus ad Ecclesiarum vestibula, porticus et nartheces stetisse legatur. Quippe hi, donecimpositam sibi paenitentiam adimplêssent, arcebantur ab ingressu Ecclesiae et in loco Paenitentium consistebant, ut est apud Abbonem Monach. Serm. 3. Iohannem Episcop. Abrincensem, Alios, quoslaudat Leo Allatius Dissertat. de Narthece. Quod quidem intelligendum, cum sacra peragebatur liturgia seu potiussacra ipsa mysteria: nam eatenus, ut et Catechumeni, in Ecclesia ipsa stabant divinasque lectiones auditu percipiebant et una cum iis excedebant cum dimittebantur. In Templo vero sinistram ad partem secedebant, cum fideles alii ad dextram starent, ut colligere est ex Ditmaro, l. 6. p. 81. Imponebatur porro Paenitentia et suscipiebatur citius tardius, pro rei exigentia et quidam minus
diutius in Paenitentiae exercitiis, persistebant. Ritus varii erant. Namque ut celebres illos gradus IV. omittam, de quibus aliquid, ubi de Indulgentiis, voce Mysterium supra, et hîc passim plura; ad Clericatum aliosque Ordines Eccles. promoveri Paenitentes vetantur, in Concil. Carthagin. IV. can. 68. aliisque; Matrimonium contrahere prohibentur, Concilio Arelat. II. At in Wormaciensi A. C. 868. can. 30. 37. si uxores habeant, ab uxoribus non separantur: si vero non habuerint uxores et se continere non voluerint, legitimas accipere in coniugium feminas non vetantur, ne in fornicationis incidant voraginem. Nullam praeterea dignitatem obire poterant, ex Concil. Ticin. c. 5. Sed et si militares essent, arma deponere cogebantur. Comas quoque iubeantur deponere et vestimenta mutare, in Concil. Agathensi, can. 15. Vehiculorum porro usu iis interdictum, Concil. Wormaciensi A. C. 868. etc. Redimi autem Paenitentiae sequiori aevô variis modis solebant: Interdum eleemosynâ ac erogatione bonorum in usus pauperum vel Ecclesiarum, atqueadeo praediorum, ipsorum, unde Petrus Damianus, Ep. apud Baronium, A. C. 1055. Nonignoras, quia, cum a paenitentibus terras accipimus, iuxta mensuram muneris, ei de quantitate paenitentiae relaxamus. Quae vero pecuniae in pauperes erogatione redimebantur, vel quae imponebantur, Paenitentiae deargentatae nuncupantur a Guigone in Vita S. Hugonis Episcopi Gratianop. num. 20. et Hilario in Paenitentiali. Interdum flagellationibus,
palmatis (de quibus vide supra, in hac voce) Psalmorum recitationibus. Quam in rem liceat afferre locum Petri Damiani, l. 1. Ep. 19. de quodam Dominico, Monacho suo: Centum autem annorum paenitentia, sicut ipso Auctore didicimus, sic expletur. Porro cum tria scoparum milia unum paenitentiae annum apud nos regulariter expleant; decem autem Psalmorum modulatio, ut saepeprobatum est, mille scopas admittat, dum 150. psalmis constare Psalterium nen ambigitur, 5. annorum paenitentia in unius Psalterii disciplina recte supputantibus invenitur. Sed sive quinque vicies ducas, sive 20. quinquies, centum faciunt: Consequitur ergo, ut qui 20. psalteria cum disciplina decantat, 100. annorum paenitentiam se peregisse confidat. Et mox, de eodem Dominico: Hanc autem centum annorum paenitentiam — facile 6. diebus ex more consummat.Atque infra testatur, illius exemplô, eiusmodi faciendae disciplinae morem adeo in Italia adolevisse, ut non modo viri, sed et nobiles mulieres hoc purgatorii genus inhianter arriperent, etc. Vide hac de re prolixe agentem Car. du Fresne Glossar. et Macros Fratres Hierolex. quibus adde Andr. Rivetum, Summâ Contrev. Tract. II. Quaest. 12. Io. Forbesium, Instruct. Hist. Theolog. l. XII. Io. Casp. Suicerum, Thesaur. Eccl. passim, et, qui peculiarem hunc in rem librum edidit, cum titul. Historia Paenitentiae Publicae, Cl. Sirmondum: ut et supra, Absolutoriae, Abstinentes, Confessio, Lapis, Pax, intra Reconciliatio. De Haereticis vero, qui Paenitentiae necessitatem impugnatum ivêre; quique contra Paenitentibus nullum veniae superesse locum contenderunt, supra in vocibus, Impeccabiles, item. Implacabiles.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Poenitentes — (Pönitenzbrüder), so v.w. Büßende, Reuerer, Reuerinnen …   Pierer's Universal-Lexikon

  • POENITENTES Haeretici — dicuntur in Ecclesia Romana, qui a Iudice Ecclesiasticc moniti errorem abiurârunt et ad arbitrium Episcopi aut Inquisitoris satisfactionem congruam exhibuerunt. Hi si sponte veniant, aut intra tempus gratiae, non citati aut vocati nominatim, nec… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • POENITENTES Mulieres — in specie, dicuntur in Ecclesia Romana quas anteactae vitae lascivioris paenitet, quaeque in Monasterio sese, agendae paenitentiae causâ, recludunt, Gall. Repenties, in vetere Charta Philippi Regis A. C. 1312. apud Car. du Fresne Glossar. Idem… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Magdalenerinnen — Die Magdalenerinnen, Schwestern vom Orden der heiligen Maria Magdalena zur Buße, lat.: Ordo Sanctae Mariae Magdalenae de poenitentia (Ordenskürzel: OSMM), sind eine katholische Ordensgemeinschaft. Inhaltsverzeichnis 1 Entstehung 2 Geschichte 2.1… …   Deutsch Wikipedia

  • Reuerinnen — Die Magdalenerinnen, Schwestern vom Orden der heiligen Maria Magdalena zur Buße, lateinisch: Ordo Sanctae Mariae Magdalenae de poenitentia (OSMM), sind eine katholische Ordensgemeinschaft. Inhaltsverzeichnis 1 Entstehung 2 Geschichte 3 Deutscher… …   Deutsch Wikipedia

  • Weißfrauen — Die Magdalenerinnen, Schwestern vom Orden der heiligen Maria Magdalena zur Buße, lateinisch: Ordo Sanctae Mariae Magdalenae de poenitentia (OSMM), sind eine katholische Ordensgemeinschaft. Inhaltsverzeichnis 1 Entstehung 2 Geschichte 3 Deutscher… …   Deutsch Wikipedia

  • Weißfrauenkirche — Weißfrauenkirche, von der Weißfrauenstraße nach Nordosten gesehen, um 1900 Die Weißfrauenkirche war eine evangelische Kirche in der Altstadt von Frankfurt am Main. Sie brannte nach einem Bombenangriff am 22. März 1944 aus. Ihre Reste wurden beim… …   Deutsch Wikipedia

  • Soror — (lat.), Schwester. S. germāna, leibliche Schwester, s. Germani; die Tres sorores, die drei Schwestern, so v.w. die Parzen; Sorores poenitentes, so v.w. Reuerinnen. Daher Sororĭus, Mann der Schwester …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Büßende — Büßende, 1) (Poenitentes, Kirchgesch.), in der alten christlichen Kirche grobe Sünder, welche sich der Kirchenbuße unterziehen mußten, s.u. Kirchenbuße; 2) (Büßer, Büßerinnen, Ordensw.), s. Bußorden …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Franz von Assisi [2] — Franz von Assisi, der »seraphische Vater« (Pater seraphicus), Heiliger, Gründer des Ordens der Franziskaner, geb. 1182, gest. 3. Okt. 1226. Als Sohn des wohlhabenden Kaufmanns Pietro Bernardone in Assisi geboren, von der Mutter Giovanni, vom… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”